monumenta.ch > Cassiodorus > 2 > sectio 27 > sectio 26 > bnf10439.198 r > 38 > sectio 15 > 14 > sectio > sectio 10 > bsbClm6224.182 > 18 > sectio 14 > sectio 6 > sectio > DE MATHEMATICA. > bnf10439.196 r > sectio 20 > bnf9389.44 > V. FLORIANO V̅· S̅· THEODERICUS REX. (a 507/511) > sectio 17 > sectio 12 > 1 > 4 > csg51.8 > 3 > sectio 17 > sectio 11 > csg48.207 > bnf10439.193 v > uwbM.p.th.q.1a.127 > 1 > sectio 24 > Lucas, 1 > bnfGrec107.309 > sectio 2 > sectio > Iudices, 5 > 10 > sectio 8 > sectio 12 > 32 > 21 > sectio 5 > sectio 31 > 41 > Ecclesiastes, 16 > uwbM.p.th.q.1a.128 > sectio 13 > sectio 6 > sectio 12 > 8 > 31 > csg51.135 > 1 > 1 > 3
Cassiodorus, Historia Eccl., 9, II.De benignitate Gratiani, et fidei rectitudine. <<<     >>> IV.De Theodosii ducatu, et quomodo a Gratiano imperatore fuerit ordinatus, et ad Orientale missus imperium, orthodoxis profuerit, et retruserit haereticos.

Cassiodorus, 9, CAPUT III.De contentione apud Antiochiam inter Paulinum et Meletium facta, et de Apollinare Laodiceno eiusque secta.

1 Tunc igitur in Antiochia, quae praesidet Orienti, contentio huiusmodi causa provenit. Pro apostolicis dogmatibus laborantes, sicut iam dictum est, erant divisi; et alii post calumnias irrogatas Eustathio, Arianam abominati vesaniam, apud semetipsos sacra celebrantes, Paulinum habebant antistitem; alii vero post ordinationem Euzoii, cum Meletio convenientes, eius doctrina fruebantur.
2 Ad haec autem Apollinaris Laodicenus alterius partis sibimet praesulatum assumpsit. Qui dum pietatis indueret vultum, et apostolica se fingeret dogmata conservare; post paululum manifestus hostis apparuit. De divina namque natura adulterinis rationibus utebatur, gradus quosdam generans dignitatum, et sacramentum dispensationis imperfectum explanare praesumens, animamque rationalem, quae corpus regit, privatam salute confirmans.
3 Si enim animam non assumpsit secundum illius rationem Deus Verbum, neque medicinam praebuit, neque honorem dedit; sed corpus quidem terrenum ab invisibilibus virtutibus adoratur; anima vero, secundum divinam imaginem facta, in inferiora permansit, contumeliis induta peccati. Qui plurima super haec vesanus asseruit. Aliquando etenim pariter confitebatur et ipse ex sancta Virgine assumptam carnem, aliquando vero eam cum Deo Verbo coelitus descendisse, aliquando eum ipsum factum carnem, sumpsisse nihil ex nobis. Aliasque plurimas et inanes fabulas sacris promissionibus copulabat, quas in praesenti dicere superfluum iudicavi.
4 Talia siquidem ille dicens, non solum suos peste complevit, sed etiam quosdam nostrorum fecit huiusmodi lepra participari. Post paucum vero tempus, dum suum viderent opprobrium, et Ecclesiae claritatem, pene cuncti reversi sunt, et communionem ecclesiasticam percipere meruerunt; non tamen priorem deposuere languorem, sed magis plurimos constantium latenter sauciaverunt.
5 Ex hac ergo radice in Ecclesiis germinavit una carnis deitatisque natura, et ut divinitati Unigeniti passio copuletur; et alia quaecunque populis et sacerdotibus certamina genuerunt. Sed haec quidem postea facta sunt. Tunc igitur veniente Sapore magistro militiae, et ostendente principis legem, Paulinus quidem fatebatur se Damasi esse participem.
6 Promittebat etiam Apollinaris, hoc ipso languore celato. Sacratissimus vero Meletius sub quiete degens, illorum certamina devitabat. Porro Flavianus sapientissimus tunc in ordine presbyterii constitutus, primo quidem veniente magistro militum, ita ad Paulinum locutus est: Si communionem Damasi, o amice, sectaris, ostende nobis dogmatum tuorum aperte consortium; ille namque dum unam Trinitatis substantiam confitetur, tres subsistentias praedicat in aperto; verumtamen e diverso subsistentias perimis Trinitatis: ostende itaque dogmatum concordiam, et suscipe secundum leges ecclesias [Ms. Lyr., secundum leges ecclesiasticas]. Cum ergo illum his sermonibus obiurgasset, conversus Apollinari dixit: Admiror te, o amice, sic impudenter veritati resistere, cum aperte noveris quoniam laudabilis Damasus perfecte naturam nostram a Deo Verbo dicit assumptam: tu vero contraria fatearis. Mentem namque nostram salute fraudas. Si autem false loquimur, te forsitan accusantes; vel nunc novitatem a te natam denega, et Damasi amplexus doctrinam, sectam suscipe venerandam [Mss., septa veneranda] veritatis. His itaque rationibus sapientissimus Flavianus illorum fiduciam ita redarguit.
7 Porro Meletius omnium mansuetissimus, omnium tranquillissimus atque modestus, Paulino dixit: Quoniam et mihi harum ovium curam commisit Dominus, et tibi similiter aliarum, suscipe hanc sollicitudinem, et communica alterutris sub dogmate pietatis. Iungamus amice greges, et solvamus de praesulatu contentionem: communiter pascentes oves, curam earum communiter offeramus.
8 Si autem de sede certamen est, ego etiam hanc contentionem conabor expellere. In sede sacrum ponatur Evangelium, et ex utraque nos parte sedeamus. Et si quidem prius ego terminum vitae suscepero, solus eris antistes; si vero hoc tibi prius evenerit, ego rursus gregis habebo curam. Cum haec ergo Meletius cum omni mansuetudine protulisset, Paulinus acquiescere non consensit.
9 Tunc magister militiae, iudex utrorumque verborum, ecclesias Meletio tradidit. Paulinus autem aliarum ovium permansit antistes. Verum Apollinaris praesulatu Ecclesiae nudatus, novitatem doctrinae suae aperta impudentia praedicabat, et ducem semetipsum ostendit haereseos, et ipse quidem in Laodicea crebro morabatur.
10 In Antiochia vero iam prius Vitalem ordinaverat, vita quidem optima decoratum, et apostolicis dogmatibus enutritum [Ms. Lyr., eruditum], postea tamen hoc languore putrefactum. Porro sacratissimus Meletius Diodorum illum cuius iam meminimus, qui sub hac tempestate nimis asperrima, Ecclesiae navem sine submersione servaverat, Tarsensium pastorem constituit, eique Ciliciae gentis curam commisit: Apameiae vero pontificalem curam Ioanni dedit; qui licet genere ac nobilitate fulgebat, tamen progenitores propriis virtutibus adornabat.
11 Hunc ergo et sermo decorabat et vita. Is itaque tempore tempestatis confidelium suorum numerum gubernavit, cooperatorem habens laudabilem Stephanum, quem sacratissimus Meletius ad alia certamina destinavit. Nam dum agnovisset Germaniciam Eudoxii peste corruptam, hunc ibi tanquam sapientissimum medicum destinavit.
12 Erat enim omni Graecorum doctrina plenus, et divinis dogmatibus farcinatus [Ms. Lyr., saturatus]. Quamobrem spe sua fraudatus non est. Usus namque dono spiritalis doctrinae, lupos mutavit in oves. Porro magnus Eusebius de exsilio remeans, Acacium summae claritatis virum in Beroea ordinavit episcopum, in Hierapoli Theodotum, cuius mira conversatio hactenus decantatur; Eusebium in Chalcide, in Cyro nostra Isidorum.
13 Aiunt enim quia etiam Eulogium, qui pro apostolicis dogmatibus fuerat decertatus et in Antinoo cum Protogene missus exsilio, Edessae ordinasset episcopum. Barses enim sacratissimus, iam de praesenti luce migraverat. Sanctus vero Eusebius ultimum episcopum Marin in civitate Dolicha fecit. Haec enim parva civitas vesaniam tunc obtinuerat Arianam.
14 Ubi dum accessisset Eusebius, ut Marin, virum plurimis virtutibus decoratum, in sede collocaret episcopali, quaedam mulier Ariana peste completa, tegulam de tecto demisit, qua eius caput valde contrivit, isque post paululum ad vitam meliorem de hac luce migravit. Qui moriens, praesentes iureiurando construnxit ut ab ea quae hoc fecisset nullo modo poenas exigerent, imitatus Dominum suum, qui pro crucifigentibus ait: Pater, dimitte eis; non enim sciunt quid faciunt [Luc. XXIII, 34]; simul et conservum Stephanum, qui post multos lapidum iactus clamabat: Domine, ne eis statuas hoc peccatum [Act. VII, 59]. Hoc ergo modo magnus Eusebius est defunctus.
15 Et qui Thraciae barbaros evitavit, impiorum haereticorum manus declinare non potuit; sed martyrii coronam illorum ferocitate suscepit. Haec ergo gesta sunt post reversionem episcoporum. [THEODORETUS, lib. V, cap. 3. Edit. Christ. Vales. cap. 2 et 3, p. 200.]
Cassiodorus HOME

bav824.247 bnf1603.173

Cassiodorus, Historia Eccl., 9, II.De benignitate Gratiani, et fidei rectitudine. <<<     >>> IV.De Theodosii ducatu, et quomodo a Gratiano imperatore fuerit ordinatus, et ad Orientale missus imperium, orthodoxis profuerit, et retruserit haereticos.
monumenta.ch > Cassiodorus > 2 > sectio 27 > sectio 26 > bnf10439.198 r > 38 > sectio 15 > 14 > sectio > sectio 10 > bsbClm6224.182 > 18 > sectio 14 > sectio 6 > sectio > DE MATHEMATICA. > bnf10439.196 r > sectio 20 > bnf9389.44 > V. FLORIANO V̅· S̅· THEODERICUS REX. (a 507/511) > sectio 17 > sectio 12 > 1 > 4 > csg51.8 > 3 > sectio 17 > sectio 11 > csg48.207 > bnf10439.193 v > uwbM.p.th.q.1a.127 > 1 > sectio 24 > Lucas, 1 > bnfGrec107.309 > sectio 2 > sectio > Iudices, 5 > 10 > sectio 8 > sectio 12 > 32 > 21 > sectio 5 > sectio 31 > 41 > Ecclesiastes, 16 > uwbM.p.th.q.1a.128 > sectio 13 > sectio 6 > sectio 12 > 8 > 31 > csg51.135 > 1 > 1 > 3

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik